Modern Latin Poetry

 

MASSIMO SCORSONE  (1963-  )

Heroidos cuiusdam epistula ad virum

ex Inferis data.

Substineas, agedum. Caelum labentibus astris
   Fungitur, incertum nec sua damna fugit
Vel mare, cunctiparens sibi dum concedit et ipsa
   Tellus, inmites orbe ferente vices,
Motibus et flammis omnis vexata per artus                        5
   Quae subito casu volvitur, atque ruit.
Haud alios etenim manes – memor illius esne,
   Vergiliive ? – decet nos, decuitque pati.
Hactenus haec. Sapis. Inde, silentia post ubi tanta
   Jam gravibus subolem, pignora nostra, tuam                 10
Dictis, complexuque utrumque adfabere solans
   Ipse pio gnatum – mutua quippe liget
Quos tibi non sanguis modo, sed laus, atque paterna,
   Immo parentalis spes, studiique iugum
Et, longum memoris propagine foedus amoris,                   15
   Virtus, atque mari pulcher in ore pudor,
Vnus qui vobis pariter, mea cura, refulget
   Idemque, ipsa tui signa, meique fides –,
Jacturas tamen has, et iis adstantibus, ultro
    Ne repetas, moneo, rebus inesse nihil                             20
Questus, sive ferum, neque contrectabile fulmen
    Aethra de vidua dis, vacuaque nimis
Tortum in me – facinus magnum, plerisque gemendum –
    Quae sic, abstruso volnere laesa caput,
Proh dolor !, Elysios obii, flentemque reliqui                         25
    Inmatura mei fata, et acerba domum.
Sed tempestates noveras, sortisque procellas :
    Quid multa ? Aut lacrimas quid loquar ipsa tuas,
Sideribusve album taetro flagrantibus igne
    Axem ? Quid Stygio squalida facta situ                             30
Omnia terrarum loca, quae post funera nostra
    Spernis ? Pax. Acheron ne moveatur ater.
Sit Chaos. At tamen hanc, lugens licet, iste suprema
    Afflat Amor noctem luce, diesque fovet.

Powered by Very Affordable Websites